Sunday, 23 July 2017

Prandium Trimalchionis

Paginam nondum inveni neque ullum accepi responsum a magistris; tranquillitatem tamen animi iam recepi, cum scio nihil nunc agendum sit mihi - ut Italici solent dicere,  sarà quel che sarà. (Ut plane perspici potest ex hoc exemplo, italice haud scio.) Quamquam difficile videtur hanc locutionem in latinam linguam reddere, nam 'quid erit erit' est solecismus, Seneca sapiens lectoribus praebet alteram sententiam, quae magis convenit huic sermoni: 'Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.' Debemus igitur plagas Fortunae ferre, nec resistere conatibus deorum, etiam cum minime eventus nobis placeant. Quam legem si sequamur, facile attingamus  summum fastigium Stoicae doctrinae.

Fortasse requiritis curnam repente in animo habeam Stoica fieri. Ut enim patet, olim minime in verba Senecae credebam; immo censebam eum esse maximum hypocritam, nam in pecuniosos saepissime vehementissimeque invehebatur quamquam ipse erat cum lautus tum potens. Nuper autem una cum quodam amico latineloquente incepi opera huius philosophi ab initio usque ad finem legere. Quod facilius est verbis dicere quam facere; tantum III epistulas morales perlegimus. Spero tamen fore ut pergamus, hoc modo enim discemus quomodo beatam possimus vitam adipisci. Ut videtis, calamitates persaepe ruunt super caput meum; maxime igitur consolatione egeo philosophorum.

Nolo tamen eandem materiam semper in commentariis tractare. Vos omnes iam, ut credo, bene scitis quam misera sit mea militia in hoc mundo. Quam ob rem laetiora nunc narro. Hodie ad tabernam ivi ut dapibus fruerer una cum matre; comedimus cibum Siniense quod Dim Sum vocatur. Pro mea parte conor sapidissima fercula vocabulis latinis depingere; adeo esuriebam ut oblita essem imagines mei prandii capere, quam ob rem nequeo formositatem offarum vobis monstrare.

Romani cenabant 'ab ovo usque ad malum'; inprimis autem ego materque comedimus globos parvissimos e farina factos, in quibus inveniebantur porcum. Tunc catillum exhausimus pulticuli cum ovis holeribusque cocti. Deinde ministri attulerunt pulpamentum; anatinam comedi, mater vero pullum. Paulisper collocutae sumus ut quietem daremus stomachis. Bibit mater theam; cum minime liceret mihi potiones sumere, nihil praeter aquam admisi in fauces. Postea sumpsimus plures globos squillis fartos (ut verum dicam, magnopere odi istud verbum 'farcire') salsissimaque lagana; denique elegimus placentam dulcem, quam coqui optimi condiverant fructibus, melle, lacteque.  Sane gaudeo, quod prandium sapidum gustavi; epulae hae cum corpus refecerunt mihi tum animum graviter ab ictibus Fortunae laesum.

Friday, 21 July 2017

Redde mihi paginam!

Hodie accepi ab universitate nonnullos tractatus, quos in probationibus scripseram. Infeliciter certior facta sum unam paginam mearum sententiarum evanuisse, qua de causa nescio utrum magistri legerint totum tractatum necne. Quid igitur faciam? Iam misi litteras ad nonnullos magistros, qui - ut saltem spero - mihi poterunt auxilium ferre. Res tamen nondum comperta est, nec intellego ubi sit ista pagina, qua meum nititur fatum. Quippe spero ex imo corde me mox lecturam esse responsum collegii super hac re.

Maxime fatigor, me taedet scribendi, nec placet mihi fabellas legere. Tantum hoc quaero: quo venit ista pagina? Ubi nunc invenitur? Potestne integram mihi restituere famam? Paene enim, ut satis scitis, mortua sum probationum causa, quare nequeo meam unicam spem redemptionis perdere. Mariae carissimae narravi quid acciderit; quo audito, ea me exhortavit ut summis viribus  omnibusque viis paginam istam indagarem. Certe consilia eius, quae cum sana tum bona videntur, sequar; at nihilominus timeo ne magistri paginam iam deleverint.

Haud tamen prodest mihi amplius de hac re queri, etiam cum exspectatio me torqueat. Ut scripsit clarissimus ille imperator philosophusque, Marcus Aurelius, debemus omnia pati aequo animo quamvis iniusta. Volo cor imbuere patientia fortitudineque, ut possim tranquillitatem in adversis retinere, sed quaedam vis me impellit praecipitem ad conturbationem animi tristitiamque. Redde, inquam, paginas mihi; noli me diutius exspectatione tenere. Cui mitto haec verba? Nescio, attamen magna voce clamo et peto auxilium, quia gloriam pristinam desidero, quae fortasse rapta est iniuste.

Ad alia pergam, ne sub pondere aerumnarum peream. Pater nuper iter ad urbem pulchram C.F.A., cuius nomen est Las Vegas (Connulli hunc locum appellant 'Campi', quod nomen minime, ut equidem censeo, convenit naturae oppidi), fecit ut cantorem videret audiretque Leonardum Kravitz. Ne mentiar, legens commentarios patris de suo itinere vix poteram risum retinere; cui adhuc placent carmina Leonardi? Cum parvissima puellula essem, urbanum videbatur operibus frui eius, nunc autem ducitur eum esse 'obsoletum', ut ita dicam. Hoc praeteritorum vestigium annorum nullos habet fautores praeter - ut patet -  meum patrem.

Wednesday, 19 July 2017

Timeo tremo titubo

Hodie magistra graecae linguae, quae tirones docet carmina legere Homeris, dixit me esse discipulam cum probam tum callidam, quam ob rem magnopere gaudeo. Heri etiam vidi magistram artis palaeographicae, ex qua accepi consilia utilia. Volo enim, ut bene scitis, magistra fieri; ne de via errem, discendum est mihi quid debeam facere ut hunc attingam eventum.

Tametsi permulta alia sunt, quae narranda esse videntur, tamen, ne diutius teneam vestram expectationem verbis meis, nunc adgrediar ad rem. Iam vobis exposui quid fecerim hodie herique; nunc dicendum videtur quid cras faciendum erit mihi. Subibo periculum; debebo scientiam meam litterarum tum latinarum tum graecarum monstrare. Quae res minime fieri potest, ut saltem credo, nullam enim scientiam Graeci sermonis in mente teneo. Dicite igitur mihi, lectores, quo pacto diligens videri queam cum maxime sim imperita indoctaque.

Quod ad Latinam linguam attinet - quae, ut videtis, magnopere placet mihi - sane scio sententias scribere componereque commentarios, attamen timeo, ne mihi facultas desit ad quaestiones respondendi. Nihilominus nequeo mutare Fortunae voluntatem; si res bene eveniat, gaudeam, si vero omnia perdantur, fatum accipiendum est aequo animo. Deum precor ut auxilium et necessarium et desideratum cras in summis periculis accipiam.

Satis vero iam questa sum de proelio futuro. Nunc minime me oportet animum curis flagitare; immo quietem capere debeo, quamvis brevem, volo enim mentem reficere recreareque. Timor maximus in incerto animo oritur, sed idem timor reddit hebetes sensus tardosque; itaque, ut verbis Frederici Nietzsche utar, 'circulus vitiosus' fit et timor parit timorem, quam ob causam timeo timorem ipsum. Non autem me decet amplius philosophari; immo tacendum est, cum verba minime prosunt mihi titubanti trementique.

Ad alia igitur pergam, ne semper per ambages lectores miserrimos traham. Quidnam igitur faciebant prisci Romani Graeculive ante proelia? Lacedaemones solebant crines tondere capillosque pectere, perinde ac si vellent sua cadavera ornare, ne incompti discederent ad rogum inferosque. Romani etiam ultimis horis fruebantur; legiones Caesaris cenam sumebant unctam et per totam dormiebant noctem. Iam bene cenavi, ac mox dormitum ibo - fortasse vero nunc me decet capillos eleganter ornare, potest enim disci ex exemplo Lacedaemonum (bellatorum clarissimorum) pulchritudinem corporis cum audaciam tum fortitudinem animis praebere luctantium.

Monday, 17 July 2017

Cur nequeo Graece legere

Malo litteras legere, ut bene scitis, latinas quam graecas, mihi enim constat sermonem latinum facilius intellegi posse. Significationes verborum variae se praebent legentibus, omnesque sententiae videntur summa elegantia ornatae. Infeliciter minime iudico me decere ita linguam graecam laudare, quae legentem cum cruciat taedio tum opprimit laboribus. Ut exemplum proferam - semper enim debet index argumentum proferre causae - hodie postquam scholas aestivas audieram, primam partem commentariorum Xenophontis perlegi. Infra inveniuntur cum verba eius tum meae cogitationes.

Δαρείου καὶ Παρυσάτιδος γίγνονται παιδες δυο.

Euge, id bene intellego. Regi reginaeque erant II filii. 

πρεσβύτερος μὲν Ἀρταξέρξης, νεώτερος δἐ Κῦρος.

Quorum maior natu vocabatur Artaxerxes, minorque natu Cyrus. Quippe placent mihi graecae litterae, cum omnia citissime possim perlegere. 

ἐπεὶ δὲ ἡσθένει Δαρεῖος καὶ ὑπώπτευε τελευτὴν τοῦ Βίου, ἐβούλετο τὼ παῖδε ἀμφοτέρω παρεῖναι.

Quid legi? Verbum cognovi Δαρεῖος, id est nomen regis Persarum. Quid autem fecit ille? ἡσθένει. Numquam hoc vocabulum vidi; discendum est, significationem in 'dictionario', ut ita dicam, nunc quaero. Heu, aegrotabat, vel aegrotavit, nescio, et putabat se mox esse moriturum. Quid tum volebat facere? Scio enim eum quicquid 'voluisse', agnovi enim verbum ἐβούλετο. Volebat, ut patet, παρεῖναι...quid sibi vult παρεῖναι? Volebatne 'adesse'? Minime, credo me iam de recta via erravisse, cum nullam partem huius sententiae intellegam praeter verbum istud 'ἐβούλετο'. 

Attamen scio παῖς esse 'puer'. Qui sunt isti pueri? Nisi fallor, eo tempore liberi regis non pueri erant sed et praeclari et magni imperatores exercituum.  Itaque fortasse παῖς hic significat 'natus' - at quid sibi vult ἀμφοτέρω? Didici amphoram esse quoddam genus ampullae in qua aqua contineri potest. Vae mihi, cur retibus vincior vocabulorum? Fugiendum est, sentio vero me esse obsessam tantis copiis inimicorum, quantis urbs Romana expugnata est anno 476.

Ut videtis, sermo Xenophontis Homerisque minime mihi placet; quandocumque opera graeca lego, sentio me esse stultissimam cum hominum tum animalium. Cato Censorius, magister Stoicorum atque optimus Romanorum, censebat Carthaginem esse delendam; equidem ei dissentior, cum cordi mihi est infelix Dido. Immo censeo Graeciam esse profligandam, perdendam, abolendamque. Da mihi, inquam, Tacitum, Ciceronem, Vergilium, at noli meam infensare mentem vocabulis graecis, quae - ne mentiar - sunt molestissima.

Scio certe fore ut nonnulli lectores graeculos defendant, cum acerbissime et vehementissime in his commentariis contra eorum sermonem scripsi. Nolo tamen barbara vel etiam inerudita videri, quam ob causam hoc videtur dicendum: quamquam ex imo corde libros graecos odi, nihilominus in animo habeo hunc sermonem perdiscere. Nemo enim potest, ut saltem credo, summum latinitatis fastigium sine scientia litterarum graecarum adipisci. Quapropter discenda est lingua graeca, oportetque me per insolita asperaque ascendere, ut latine melius loquar scribamque. Haud facile vero spem in rebus adversis retineo, praesertim cum necesse sit mihi contra maximam vim verborum alienorum contendere.

Saturday, 15 July 2017

Veni vidi vastata sum

Hodie eum vidi in bibliotheca et conata sum amorem fateri; cum autem audacia mihi desset, minime potui verum dicere. Quamquam diu collocuti sumus nequivi, proh dolor, haec verba pronuntiare: Hibernice te diligo cum sis et venustissimus et callidissimus. Da mihi basia mille! Immo per totum diem calamitates sequebantur errores, quam ob rem nec amator nec dignitas mihi nunc restat.

Esuriebamus atque idcirco in tabernam ivimus ad caffeam bibendam. Ambulavi iuxta eum in via sed nescivi quo pergerem, nam eius vox me audientem tenebat; ne mentiar, paene stupefacta sum eloquentia huius viri. Insuper tacita secuta sum meum lepidissimum ducem, cuius corporis calor adeo accenderunt fomites in meo corde, ut diu urerer amore infausto. Maxime volebam hunc amorem ei monstrare, qua de causa poculum emi caffeae lactisque, quod ei dedi: infeliciter autem nescivit quare ita fecissem. Gratias mihi comiter egit dixitque me esse benignam. 

Quo audito, fateor me immortales deos sic exhortavisse: "Date auxilium, quaeso, mihi, ne diutius ineffabilibus undis amoris mergar." Incepi igitur cum sapientiam tum prudentiam eius laudare maxima copia vocabulorum. Nihilominus mihi videtur me pessimam esse oratricem, ille enim nihil animadvertit; totum poculum exhausit mihique plura de historia cuiusdam Italicae urbis narravit. Minime autem libuit mihi talia discere; utinam laudaret meam speciem meave vestimenta, quae indueram ut oculos delectarem eius! Inurbane balbutiens adeo oppressa sum tristitia metuque ut membra tremerunt mea; deinde casu cecidit vitrea patera e meis manibus humum, ubi fracta est aspersitque super nostros pedes saccharum. Tabernarius iratus mihi appropinquavit ut excusationes ineptissimas acciperet. 

Tunc viam alteram ad amorem demonstrandum quaesivi, stulti enim est malo in consilio manere. Itaque H. rogavit nonne liceret mihi tractatum ab eo scriptum legere ut eum adiuvarem ad melius scribendum. Cui postulationi libenter assentit nutu, et rursus petivimus bibliothecam, ubi adolescens iste blandissimus mihi dedit scripturas suas. Sciebam me oportere eum appellare discipulum summo ingenio, at nescio cur erravi dixique illas sententias de rebus gestis medii aevi minime mihi placuisse. Sentio me esse stultissimam, eum enim castigavi quem ex imo corde amplecti cupiebam.

Contra voluntatem fugerunt horas, et denique vale dixi ei. Nec audivi quid responderet, eo tempore enim sentiebam me esse relictam, vel potius dicam 'derelictam'; nullum accepi a diis auxilium ut desideratum puerum seducerem. Umbram discedenti diu aspiciebam, dum ex conspectu meo ambularet - et domum reversa sum malis oppressa, doloribus cruciata, amoreque humiliata vano.

Thursday, 13 July 2017

Reventus probationum

Ut bene vos scitis omnes, lectores carissimi, timeo odique probationes, praesertim cum paene earum causa nuper obivi supremum diem. Infeliciter mox debebo probationes subire litterarum graecarum latinarumque, cum in animo habeam studia rerum gestarum deponere ut disco sermones humaniores. Quod consilium mihi perbonum videtur, amo enim linguam latinam, et quamquam patet me esse tironem linguae graecae, nihilominus volo facultatem graece scrivendi legendique augere. Sed verbum istud 'probatio' me capit trementem, sanguinem arripit e nervibus meis, mentemque transfigit sagittis acerrimis.

Benigna quaedam magistra dixit me haud oportere animum sollicitare, nam licebit me litteras latinas discere, etiam si, quod Deus avertat, rursus defuero. Spero autem fore ut optime scribam, ne videar stultissima omnium discipularum, quae umquam super terram vixerunt. (Nec me decet de subterraneis discipulis loqui.) Nihil carior pretiosior est quam fama, quam ob rem maxime cupio existimationem bonam magistrorum adipisci, quod vero facilius videtur dicere quam facere. Io, quid faciam? Heu me timidam. Quaedam acerbitas inest huic vocabulo 'Probatio', cum vulnera mea adhuc sint et aperta et sanguinea. Attamen quicquid faciendum sit faciendum est.

Edepol nunc perrumpunt fines oculorum atque os meum madefaciunt lacrimae invisae. Quas cum sentio fluentes, mecum ita colloquor multis vocibus, quae ex omni parte mei animi surgunt et summa voce clamant:

"A____, desine, noli plangere, fortior sis quam nunc es, ne summa tristitia te iterum vincat."

"At utinam hunc dolorem effugere possim. Minime, minime, quid dico? Nam pugnandum est, ut olim pollicita sum mihi. Quam autem debilis sum ad resistendum! Quis me auxilium fert in his miseriis aerumniisque?"

"Deterge lacrimas et fac ut bene scribas. Minime licebit tibi probationes in perpetuum evadere, quoniam magistra fieri vis. Scribe igitur, puellula, et fortem posce animum!"

Certe conabor timorem deponere, metus autem me reddit hebetem, pigram, vel etiam stupefactam. Domi nunc sedeo, nec audeo limen exire - discendum est mihi, at quo pacto, vos rogo, animum queo parare ad pericula subeunda? Vacuis manibus inimicis resisto; igne munimenta cadunt, vestimenta mea iam sunt omnia exusta, sordida viam salutis quaero, sed nullus portus me orantem accipit. Immo crudelissimi ventus me patefaciunt nudam, conturbatam, trepidamque. Ambulo per ruinas aspicioque calamitates undique ruentes super caput meum. Me prosterno pedibus Fortunae, quae domina saeva supplicationes precesque non audit; pallens Deum appello, sed nulla vox ad meas aures pervenit. Fatigata igitur humi iaceo spectoque excidium mei cordis exterrita malis.

Tuesday, 11 July 2017

Quomodo linguam latinam disco


Anno praeterito die natalis mihi scripsi hunc commentariolum de methodo discendi latinam linguam. Hoc anno igitur volo alteram partem adiungere his sententiis. Quid igitur perlegi nuperrimis mensibus? Inveni opera Senecae Maioris, quae 'Controversiae' nominantur; quamquam difficile videtur verba huius egregissimi magistri intelligere, cum peritia scientiaque legum Romanorum mihi non sint, placet tamen argumenta refellere novasque locutiones discere.

Nuper legi quoque omnes comoedias, quas scripsit ille lepidissimus Terentius librosque quattuor Frontinii, quorum nomen est 'Strategemata.' Ne mentiar, vix queo proferre titulos omnium librorum, quos nuper legi, quorum enim numerus quidem est permagnus. Qui si haberent linguas, certe ita loquerentur: 'Legio nobis nomen est, quia multi sumus.'

Quod si tantum liceret mihi unum scriptorem laudibus honoribusque extollere, certe Quintillianum nominarem, ille enim me docebat legentem cum artem rhetoricam tum virtutes, quibus deberet quisque orator - vel potius 'quaeque oratrix' dicam - fulgere. Qua de causa, ut saltem spero, vivaciores disertioresque sententias nunc scribo. Vos igitur exhortor ut legatis opera Quintilliani, si in animo habeatis facultatem scribendi augere.

Quamquam malo orationes fabulasque legere, his nuperrimis mensibus etiam animum adiciebam poetis. Ut exemplum dem, iam perlegi Lucani tragoediam de civili bello, quae saepius 'Pharsalia' appellatur. Insuper carminibus Tibulli Propertiique iterum iterumque fruebar; quandocumque otium est mihi, libros horum scriptorum peto ut versiculos nonnullos legam. Mea sententia enim nihil magis animum delectat ubertate eloquentiae. Insuper conata sum omnia epigrammata Martialis legere, quoniam iudico neminem umquam in toto orbe terrarum fuisse facundiorem.

Cum libentissime fruor operibus magnorum virorum, tum soleo, ut in praeteritis commentariis demonstravisti, sententias adnotare excerpereque. Nisi fallor, Plinius Maior etiam habebat hanc consuetidinem, dixitque nullum librum tam malum esse ut non aliqua parte prodesse legenti. Sapienter locutus est; sequamur itaque suum consilium.


Sunday, 9 July 2017

Pelliculam novam feci!

Heri

Nunc fatigor, quocirca mox dormitum ibo. Carmina audio, litteras exspecto ab amicis. Mater cras ad meas aedes veniet ut me sanet. Aegroto. Caput maxime dolet mihi. I., amica et magistra mihi, dixit me haud oportere animum curis sollicitare; nec me decet temere infitiari rerum gestarum amorem. Nihilominus memoria calamitatis me fricat. Nunc dormiendum est. Nequeo fesso animo diutius de consiliis futuris cogitare. Ut bene requiescam!

Hodie 

Ecce nova pellicula, in qua loquor extempore de mea pueritia:



Saturday, 8 July 2017

Ut verum dicam...

Scripsi ad nonnullos amicos me heri casu cecidisse, quam ob rem ad noscomium ducta sum.

Nolo tamen mentiri. Ut verum dicam, credo enim veritatem semper esse monstrandam, conata sum mortem mihi conscivere. Qua de re exanimata sum et quidam bonus Samaritanus, cuius nomen infeliciter nescio, medicum arcessivit. Ita, nunc totam rem habetis, nunc scitis quantus dolor me heri cruciaverit; lacessita malis nuntiis facta sum imbecillis et stulte desperavi.

Hodie melius valeo. Vulnus illud autem etiam nunc me cruciat ineffabilibus doloribus. Gratias vobis ago, quod benigne et recte me commonuistis. Attamen paene petivi aedes Tartareas; limen vidi reginae Proserpinae, et ianuam pulsavi. Neque scio quid dicendum est, neque intellego utrum gaudeam, quod adhuc vivo, an maeream, quod adhuc vivo...facultas loquendi deest mihi. Defui, perii, et nullum remedium teneo trementibus meis manibus quam latinam linguam, hanc pulcherrimam voluptatem, qua nunc utor ad morbum animi sanandum.

Plura mox scribam.

*

Quid igitur heri accidit?

Pillulas sumpsi. In noscomio sum excitata. Medici bracchium cannula perforaverunt ut sanguinem meam in ampullis vitreis asportarent. Volebam somnium capere cum valde fatigarer. Obdormivi. Rursus sum excitata a quibusdam medicis, qui applicaverunt ad pectus quandam machinam ut cor vulneratum sanarent. Deinde in somniis audivi vocem Claudiae amicissimae mihi. Tum excitata sum et dixi me cupere domum reverti. Deducta sum in cubiculum, in quo aspexi purpureas sellas parietesque croceos. Ilico II medici mecum collocuti sunt.

"Scisne qui sis et quota hora sit?"

"A----- vocor. Prima vigilia est."

"Qui tibi dederunt haec medicamenta?"

"Medicus."

"Si nunc sinamus te discedere, consciscasne iterum tibi mortem?"

"Minime."

Diu me interrogaverunt. Denique unus horum inquit, "Licet tibi domum reverti. Noli autem pluras pillulas sumere."

Tacebam.

*

Per totam noctem dormivi. Mane surrexi. Legi epistulas amicorum. Ad magistrum praestantissimum benignissimumque sermonis latini scripsi ut eum certiorem facerem de meis aerumnis. Poculum aquae exhausi. Nec bene nec male valeo. Fastidio cibum et nauseo. Matrem appellavi. Collocutae sumus de nugis deque meis probationibus.

"Diligo te, filiolam."

"Etiam te diligo, mamma. At nescio qua de causa - qua de causa non placuerunt meae sententiae magistris."

Scribo lacrimans et lacrimo scribens, attamen latine scribo, nam nihil praeter hanc facultatem restat mihi. Scribo sine otio, propulsata quodam vehementi impetu, et cogor scribere, litteras amplector, sine quibus sentio me esse minorem, infirmiorem, stultiorem parvissimo vermiculo. Sumne stulta? Magistri saepe nuntiaverunt me discipulam esse callidam. Ubi erravi? Nescio. Debeone res gestas anno proximo discere? Aut fortasse animum adiciendum est litteris antiquis. Nolo autem 'tergum vertere', ut potest dici, et proelium infaustum fugere. Debellandum est mihi, honorem amissum recipiendum. Milites qui relinquerunt stationes apud Cannas morte honesta redemerunt dedecus. Sed minime licet mihi nunc emori; immo me decet manere et pugnare usque ad spiritum ultimum.


Thursday, 6 July 2017

Exspectatio mali

Nunc in quadam taberna urbis Ledesiae sedeo atque litteras ab universitate exspecto...volo enim scire utrum fuerint boni mei tractatus necne. Adhuc nihil audivi. Hodie orationem feci, quae, ut saltem puto, nec bene nec male evenit. Nolo tamen talia vobis memorare; cum de has res scribam, angor animi me gravat. Infra igitur legite, si vobis placet, nonnullos commentarios quos heri in itinere scripsi:

Hora decima, quae quarta more Romanorum vocatur

Nunc sedeo in tramine, quo vehor Londinio Ledesiam. Perlegi iam Ciceronis orationem pro Ligurio, in qua laudavit ille orator clementiam benignitatemque Caesaris erga ferocissimos inimicos. Eo tempore enim flagrabat bellum civile per totum orbem terrarum; imperator fortis Pompeius regebat Aegypticas terras, Caesar autem senatum Romanum tenebat. Nolo tamen quid legerim narrare, cum facile legi potest hoc brevissimum opus. Idcirco nunc narrabo quid e fenestra aspiciam.

Patent agri virides, fertiles, in quibus non modo animalia pascentia video, sed etiam liberos laetantes ludentesque. In medio campo cerni possunt tecta rustica agrestium, quae ornant terram beatissimam, quemadmodum gemmae micare solent in vestimentis regum. Super meum caput pendet caeruleum caelum, plenum nubium, quod lux Solis illuminat. Quae lux paene aurea videtur seque effundit et luxuriose et munificenter in arbores, flores, herbasque.

Quippe natura hic adest, pulcherrima haec omnium dearum, quae mihi admiranti arridet - cuius autem lascivitas non modo placet animo meo, sed etiam cordibus incolarum omnium huius provinciae. Mihi enim constat mulieres, viros, senes, infantes dies agere felices in hac terra beata, in qua nulla est mors; hodie iter facio per hortum infinitum, perpetuum, atque etiam illicitum. Minime enim licet mihi de tramine descendere ut segetes manibus avidis tractem, vel flores carpere discolores. Spectandum est mihi, nec tangendum.

Me certe oportet plura renuntiari de summa pulchritudine agrorum, sed lingua tardescit, mens friget, eloquentia me fugit, et scribentes digiti rigescunt. Cor meum in pectore vacuo penitus turbatur, nec potest nodos animi solvere, cum litteras istas* exspecto...Tremens tacensque nunc depono stylum, sed  sitientibus oculis haurio ex poculo naturae formam venustissimam pratorum. Mihi tamen dolet, quod in tali paradiso tam vehementer maereo. Tristitia, ut videtur, semper comitatur voluptatem.

*scilicet eventum probationum

Aspicite me dicentem: 



Tuesday, 4 July 2017

Ledesiam ibo!

Ut paucis ante mensibus scripsi, cras tramine vehar Ledesiam, quae urbs anglice 'Leeds' vocatur. (Nomen latinum huius civitatis inveni in libro, cuius titulus est 'Orbis Latinus'.) Oratio enim facienda est mihi in universitate; loquar de sententiis theologicis a Petro Abaelardo, Bernardo Claraevallensi, Thomaque Aquinas exaratis. Volo enim audientes docere monachos medii aevi haud semper male Iudaeis dixisse; nonnumquam etiam hanc gentem laudaverunt.

Nolo autem plura de mea oratione hic exponere, malo enim nonnullas sententias de meo itinere scribere. Cras debebo bene mane e lecto surgere, nam hora tertia post ortum solis discedet tramen Londinio Ledesiam. Spero fore ut ex fenestro aspiciam colles, agros, bestiasque, maxime enim mihi placet pulchritudine ruris frui. Insuper cupio commentarios scribere in itinere, ut soleo, et si otium erit mihi opera legam Ciceronis, quae me profecto docebunt ad diserte loquendum. Me enim oportebit in congressu coram cum discipulis tum magistris verba facere, quae, diis volentibus, non modo elegantia videbuntur sed etiam nitida.

Satis autem dixi de hac re; nunc ad amores pergam. 'Amores' dico, non 'amatores', adhuc enim T. incassum amo. Conata sum, ut facile videtis e meis prateritis commentariis, alios diligere ut hunc adolescentem reliquerem, at nihilominus cor meum huic haeret imagini nec potest leporem, iucunditatem, benignitatemque eius effugere. Antea solebam dicere me post T. currere, nunc vero certior facta sum haec fuisse falsa verba. Immo summis viribus eum fugio, quemadmodum Cleopatra, non humilis mulier, conata est proelium Actii evadere, at quaedam vis animi me retro compellit, ne me arripere possim e manibus T. amati. Idcirco uror, et doleo me cruciari, sed tamen maneo in hoc libidinis stagno, nequeo enim loca petere amoeniora. Nisi fallor, scriptor ille praeclarissimus Dante narravit fabulam de septem circulis inferni; oblitus autem est octavum circulum, in quo equidem miserrima habito, depingere versiculis.

Queror, lamentor, sed minime mihi prosunt haec abortae lacrimae. Ne diutius vos morer, paucis verbis nunc dicam quid faciendum sit mihi. In primis comprimenda est mea stultitia. Tunc necesse erit mihi amicos invenire veros; quamquam admiror virtutes T., haud eum propter eloquentiam, sapientiam, urbanitatemve amo. Immo animum huic viro adicio, quia cum solitaria tum tristis sum, et meum cor vehementissime sitit velut rosa in deserto. Denique debebo - heu, quid debebo facere? Consilia plura expono, sed facta numquam verba sequuntur. Credo me semper in eodem luto esse nataturam.


Sunday, 2 July 2017

Fomes

Heri comoedias sex Terentii perlegi, in quibus animadverti sententiam hanc prudentissimam:

Qui amat cui odio ipsus est, bis facere stulte duco: 
laborem inanem ipsus capit et illi molestiam affert.

Quo lecto, certior facta sum me haud decere T. diligere, cum ab eo minime amer. Qua de causa volebam novum amatorem petere, ut doloris obliviscerer mei animi. Mihi constat adulescentes huius saeculi non in tabernis solere amantes invenire, sed in situ illo interretiali, quem vocamus 'Fomes' (anglice Tinder). Ecce mea pagina, in qua potest videri mea imago:

'Loquere mihi de Richardo et Mortulo'

Accepi permultas litteras a pueris, qui nihil praeter voluptates Veneris quaerebant. Conata sum cum iis verba facere de mea vita, at infeliciter nullus vir placuit mihi, omnes enim videbantur cum rudes tum indocti. Quapropter nunc sedeo domi et cerevisiam bibo, sine ullo amatore, quocum libet mihi colloqui. Ne mentiar, cupiveram quendam puerum, qui nomen primi amatoris mei habebat, amare; ille autem dixit libros esse inutiles, qua de causa eum statim reliqui. Nequeo enim barbaros diligere, qui nesciunt quid sit discere, legere, vivereque. Utinam quidem T., cui libri maxime placent, me amet. Stulti tamen mihi videtur illa desiderare, quae numquam possunt fieri. 

Sed haec hactenus; mihi constat me iam satis dixisse de situ 'Fomes' interretiali, quo uti potestis ad moechos petendos, si vobis placet. Equidem malo sola vivere quam nequissimos amare. Solitudo enim neminem laedit, immodicae autem corporis voluptates nocent cum viribus tum mentibus. Vos igitur precor ne incaute ametis; immo oportet eligere amantes sapientes, prudentes, comesque. 

Nunc ad tristiora pergam: mox per litteras discam utrum tractatus mei placuerint magistris necne.  Quippe satis scitis me paucis ante mensibus pericula subivisse. Spero fore ut praemia adipiscar summa, quae ex consuetudine universitatis dantur optimis discipulis, at nihilominus timeo ne mala nuntia accipiam. Plane videtur me inter paradisum et infernum pendere, nec licet mihi de medio aere ad solidam terram descendere. Heu me infelicem, miserrimam, atque execrabilem!

Thursday, 29 June 2017

עֲבוֹדָה

Titulum horum commentariorum, quem hebraice scripsi, sibi vult labor, et recte pronuntiatur avoda. Monachi ordinis S. Benedicti, ut fortasse scitis, legem servant 'ora et labora'. Insuper Siniensi hoc proverbium tradunt liberis: 'Quid hodie faciendum est, faciendum est hodie.' Ut plane videtur, omnes gentes ducunt laborem esse bonum summum, quod et auxilium vicinis et voluptatem laboranti affert; atque equidem huic sententiae vehementissime assentior.

Nonnumquam enim, ut facile videtis e meis commentariis, me taedet vitae; ceterum lacrimo nullam ob causam et super lectum iaceo, nam magna animi inertia persaepe opprimit me dolentem. Cuius morbi nullum est remedium praeter laborem, quo ad mentem sanem iterum redeo. Sentio quidem in meo corpore vires paene inexhaustibiles latere, quibus uti debeo ut tranquillitatem adipiscar. Atque idcirco laboro, disco, lego; ne umquam ad illicita malave alliciar. Temptatio enim minime laborantes frangit, at immo otiosos, qui huc atque illuc vagantur sine consilio. Animum igitur adicio litteris, ne Fortuna me captet rete inextricabili, quemadmodum Venus Marsque amantes a marito Veneris, illo callido ferrario, laqueentur et ab omnibus diis irrideantur.

Sed haec hactenus; nolo encomium laboris hic scribere, cum scio vos etiam et industriosi et diligentes sitis discipuli. Valde enim me delectat legere vestras litteras, quae puram exhibunt latinitatem. Itaque nunc pergendum videtur ad alia; ut soleo, narrabo quid hodie fecerim. Bene mane surrexi, codices legi et epistulam misi magistrae de quibusdam erratis, quae legendo inveneram, et postea fabulam brevissimam Stephani Zweig, scriptoris summa eloquentia, perlegi, quae vocatur 'Affectuum Conturbatio' (theodisce Verwirrung der Gefühle). Tragoedia est de amore inter magistrum discipulumque; discipulus iste quoque amat uxorem magistri, qua de causa oritur summa calamitas.

Postea petivi universitatem ut audirem scholas de arte palaeographica a magistro Carolo doctissimo. Redivi tandem domum - fateor me in via tabernam vidisse emisseque cerevisiam, quam nunc bibo - et coepi sententias exarare ad alium magistrum, quem adiuvo ad opuscula scribenda. Denique cenam paravi sapidissimam et nunc satiata, laeta, fatigataque haec expono verba.

Tuesday, 27 June 2017

Odi imbelles

Vobis anno praeterito dixi - quod eo tempore ex imo corde credidi - me numquam iterum esse de M. scripturam. Fateor me erravisse, hodie enim nonnulla exponenda videntur de hoc molestissimo puero, qui a quodam amico certior factus est me orationem esse habituram in illa civitate, quae latine Loidis vocatur. Quo audito, nescio quo modo invenit meum nomen verum, et nunc quoque cum ubi discam scit tum qua de re in conventu magistrorum loquar.

Nec me pudet omnia quae faciam vobis fateri, cum et benigni et eruditi sitis. Aperte nomine utor vero, cum ad lectores epistulas mitto; quam ob rem nonnulli vestrum iam satis sciunt quisnam sim. Nihilominus facta M. minime placent mihi, sentio enim me ab eo indagari, perinde ac si lepus essem atque esset ille venator summa fortitudine. Minime vero est fortis pueri clanculum (putat enim me nescire quid fecerit!) puellam sequi. βάλλ᾽εἰς κόρακας, vade retro, nequissime. Etiam conatus est hos commentarios legere, ut credo; feliciter latine legere nescit, quam ob causam nihil potuit ex his sententiis discere.

Certe rogatis curnam ille tam vehementissime me sollicitat, responsum autem nullum habeo. Nequeo, lectores, causas furoris eius vecordiaeque enumerare; cur enim solent aves in caelo caeruleo volitare? Et cur comedunt corpora mortuorum vermes? Natura, ut patet, dat diversas facultates cuique bestiae, ut omne animal possit beate vivere in summa concordia mortalium, at nescio curnam M. nihil acceperit a natura praeter maximam stultitiam.

Vereor tamen ne falsas divulget fabellas de me apud commilitiones magistrosque mei universitatis. Nimis enim, ut verum dicam, de mea pueritia scit, quibus uti potest ad famam laedendam. Quapropter spero fore ut discedat, ne diutius me angore animi aegrimoniaque afficiat. Iaceo nunc sub ense pendenti, quae imminet tranquillitati excitatque timorem. Praecordiae tremunt meae; instabilis fortuna miscet toxicum antidoto, venenum cibo, laetitiam maestitia; utinam puer iste evanescat diffigiatve in auras! Minime vero debeo hic sedere, lacrimare, et queri. Immo me oportet consilia capere ad futura mala mitiganda, ne incauta a praevisis calamitatibus opprimar...

Sunday, 25 June 2017

Negotiosi dies

Heri nihil scripsisti, nam otium mihi defuit ut exararem sententias. Nunc enim cum magistrum litterarum latinarum adiuvo ad librum edendum, ut satis indicavi in praeteritis commentariis, tum magistrae cuidam artis paleographicae auxilium do ad corrigenda invenienda in quodam codice. Idcirco dies mei adeo sunt negotiosi, ut vix possim horam invenire unam ad latine legendum.

Nihilominus, sicut meus est mos, cotidie conor X perlegere paginas; his diebus fruor secundo libro de arte rhetorica a egregissimo omnium oratorum scripto. Ne diutius vos morer, titulus huius operis est 'De Oratore' et scriptor, ut patet, fuit M. T. Cicero. Nec me oportet virtutes huius praestantissimi viri hic exponere, bene enim intelligitis quam elegans fuerit. Quare nunc ad laetiora pergam - narranda mihi videntur nonnulla de patre meo.

Difficile tamen est locum invenire, unde meum laudare genitorem incipiam. Me amat, etiam cum et odiosa et ingrata videar. Litteras saepe ad me mittit et benignas et blandas; secundum eum et formosissima et callidissima sum puellarum omnium, quae nunc vivunt atque olim vixerunt in hoc orbe terrarum. Insuper munera persaepe dat mihi, quae valde placent; heri accepi ab tabellario quoddam machinae genus, quo uti possum ad calorem mitigandum. Ex quo exemplo videtis quam sapiens sit meus pater, qui praebet dona non modo pretiosa sed etiam utilia. Infeliciter non in iisdem aedibus habitamus; immo villam habet ille in urbe Melbourniensi, ubi vivit cum catulo pulcherrimo meo. Ecce bestia, ecce delicia:


Ex imo corde patri gratias ago, quod cum catulo cotidie ludit nec umquam queritur de suis laboribus. Mihi quidem constat haud esse facile tale animal cum diligere tum pascere. 'Tale' dico, catulus meus enim cum iocosus tum ferox videtur; ei maxime placet post aves infantesque summis viribus currere. Qua de causa etiam necesse est patri post catulum currere, ne parvuli mordeantur.

Nisi fallor, philosophus praeclarus, Emmanuel Kant, quondam ita scripsit: 'Qui amat animalia quoque se benignum hominibus praebet.' Huic sententiae maxime assentior, et valde gaudeo, quod patrem habeo bonum, prudentem, munificentemque. Eum amo, diligo, atque honoro, vosque exhortor, carissimi lectores, ut tuos colatis genitores. Ceterum si vobis sint liberi, precor ut eos defendatis diligentissime ab ictibus saevae Fortunae.


Friday, 23 June 2017

Colloquium inter pristinos amatores

Tertia vigilia

- Germanice, quomodo vales?

- Salve, amica. Res se bene habent. Et tu, valesne? Quid facis Londinii?

- Valeo quoque. Adiuvo meum magistrum ad librum edendum, et scholas audire soleo de latina lingua.

- Utinam e civitate Melbourniensi discedere liceat mihi!

- Si tibi placet iter facere, curnam domi manes?

- Otium non est mihi. Attamen volo fieri cantor. Scis enim...

- Scio te pulcherrime cantare.

Annum agens sextum decimum aetatis meae te vidi prae fenestra nitentem. Digitis suavissimis tetigisti lyram et - ecce musica. Carmen dulce praebuisti mihi spectanti, sed nihil audivi, nihil, inquam, praeter venarum pulsum. Et capillos tuos aspexi rubros, micantes, fulgentesque luce solis, quae se effundit super tuum caput tuosque humeros.

- Amica?

- Quid dicis?

- Nihil.

- Profer tamen quo velis ire ad carmina canenda.

- Novum Eboracum petendum'st, ut videtur. Ibi potero, si omnia bene evenient, in scaenam prodire. Intelligis enim magnam esse copiam theatrorum in illa civitate.

- Spero fore ut tibi eveniat prospere. Ne enim mentiar, admirabar valde atque adhuc admiror tuum ingenium. Vocem habes egregissimam. Si certior facta essem te in theatro cantare, certe advenirem ut te audirem.

Te olim audivi lacrimantem. Nocte te inveni in horto cuiusdam amicae, ubi erat convivium. Procul vero ab aliis epulantibus collocuti sumus. Dedisti mihi poculum aquae vitae, quod exhausi, et statim maximus calor emanavit ex fonte animi ad membra mea. Te manibus trementibus mulsi - vix autem ausa sum basia tua, mille basia, basia gratissima, accipere labris rubentibus. Posui tamen corpus fatigatum in tuo amplexu, et diu in herba iacebamus. Quamquam tenebrosa erat nostra latebra, vidi lacrimam sponte fluentem e oculo dextro tuo, oculo illo caeruleo. Rogavi 'quid gemeres', non autem mihi interroganti respondisti. Deinde meam tunicam arripuisti atque amavimus. 

- Gratias tibi ago. Spero quoque res se ita habeant.

- ...Germanice?

- Nunc eo dormitum. Vale, amica.

- Germanice, paulisper mane. Indigeo te.

- ...

Numquam, Germanice, in hac vita tantam voluptatem rursus capiam, quantam tecum sum adepta. At nunc facti sumus tamquam alieni. Silentium nos opprimit. Taces, et me petentem fugis; fugis, et me tacentem relinquis. Taceas tamen, dum mei memineris. 

Thursday, 22 June 2017

Richardus et Mortulus

Ignoscite, lectores, mihi, quod titulum alienissimum scripsi - nescio quomodo optime possim 'Rick and Morty' latine reddere. Attamen volo vobis plura de hoc spectaculo tradere, cum placeat mihi maxime id videre. Nullam enim inveni pelliculam hac hilariorem lepidioremve. Ecce meum computatrum, quod nuper ornavi imaginibus personarum huius comoediae:


Fortasse etiam videtis poculum in mensa positum, in quo vinum et rubrum et hispanicum invenitur. Nuperrimis in commentariis dixi, nisi fallor, me numquam iterum esse bibituram; at nihilominus libet mihi varia genera vinorum gustare. Sumne debilis? Certe. Habeone animum infirmum? Profecto, hoc fateor. Noli tamen ex meis manibus pocula plena gaudii efferre - aperte dico me esse bibacem, vivo enim secundum meam naturam, quam Deus mihi dedit. Cum enim ab ineunte aetate matrem ebriam spectavissem atque incensa essem studio bibendi...Sed haec hactenus; iam satis de mea infantia exposui. Nunc ad rem pergam.

Cur spectaculum amo Richardus et Mortulus? 'Enumerem causas', ut verbis Guilielmi Shakespeare, poetae maximi Anglorum, utar:

Primum dicendum est meum avum me parvulam docebat, quemadmodum Richardus nepotem Mortulum saepe ad cognoscendam scientiae viam ducit. Insuper mater Mortuli, cuius nomen est (Eliza)beth, odit suum maritum neque scit quid sit liberos diligere...ut mihi plane videtur, hoc spectaculum cum facta Mortuli narrat tum mea.

Quid plura? Vos exhortor ut hanc spectes comoediam, quae etiam vocari potest 'tragoedia', quoniam nulla persona felix est; omnes immo cruciantur diversis doloribus. Richardus nimis sapiens est, quam ob causam male valet apud stultos homines; Mortulus nullos habet sodales. Aestas, soror Mortuli, cuius nomen anglice redditur 'Summer', maximo cum taedio tempus terit, et pater eorum non modo imbellis sed etiam nequissimus videtur. Dolor, inquam, dolor me conturbat, quapropter mihi placet videre dolentes. Nemo enim vult solus lacrimare.


Tuesday, 20 June 2017

In vacuo pectore regnat Amor

Quis est H.? Placeret mihi virtutes eius coram vobis laudare, si facultas mihi esset bene scribendi. Quae infeliciter deest, nec scio quisnam terrarum possit verbis hunc virum humillimis describere. Si viveremus aevo priscorum Romanorum aureo, certe crederetur eum esse filium Bacchi lepidissimi, quoniam et iocabundus et blandus videtur; quandocumque cum eo colloquor, rideo cacchinoque. Cognomen eius verum, ut patet, non est H, sed eum ita voco, natus enim est in quadam terra, cuius nominis prima littera est H - nunc fortasse scitis unde venerit. Nunc autem sicut ego Londinii habitat et res gestas discit.

Timeo ne discipuli eiusdem universitatis, qui legunt meas sententias, quis H. sit rimentur. Qua de causa praetermitto multa; omnia tamen, quae trado, vera sunt. Amo oculos eius caeruleos - ut videtis, hoc genus oculorum maxime mihi placet - et pallidas genas. Digitos habet longissimos vocemque melle dulciorem, quae pervenit ad aures audientium atque eos delectat. Insuper admiror eius nasus, qui cum perpulcher tum prominens est. Ceterum laudanda sunt bracchia candida, quae paene 'marmorea' videntur. Fateor eum haud esse virilem, at immo mollem, placidum, amabilemque. Attamen vir est, atque in sanguine eius vis turbida fluit, quae allicit mentes mulierum.

'Mulierum' dico, quamquam nescio utrum amica sit ei necne. Credo eum esse caelibem, nulla enim de amica locutus est. Nihilominus metuo ne iam ab alia ametur, et vereor ne me repudiet postulantem: ob quem metum timida ac tremens litteras ei heri misi. Ut puto, me decet gratias agere diis, cum responsum benignum ex illo desiderato acceperim. Minime tamen mihi licet eum videre tangereve, quoniam iter in aliam terram nunc facit ad discendum. Neque vobis, lectores, quaerendum est ubi hac aestate vivat. Mittam hoc, relinquam hoc, tacebo, inquam, de hac re, ne casu ostendam in his commentariis quem vehementissime amem. H. enim scit me latine scribere, et fortasse iam hanc paginam invenit; forsitan etiam haec verba plena cupiditatis libinidisque nunc legat.

Castiganda videor. Scitis me paucis mensibus ante alterum adulescentum amavisse, quem T. appellare soleo. Etiam nunc eum concupisco, neque possum unum praeferre alteri. Nihilominus didici me frustra post T. cucurrisse, cum me nequaquam amaret neque umquam fore ut me amet. Spero autem H. amorem erga me in suo sinu esse nutriendum; eum igitur conabor mihi allicere, pectus eius enim adhuc, nisi fallor, vacuum est - et Amor nisi in vacuis pectoribus nusquam oritur.

Sunday, 18 June 2017

Tabernarius sapientissimus

Hodie bene mane surrexi et ientaculum sumpsi; tunc perlegi X paginas operis Sallustii de coniuratione Catilinae, quod maxime mentem delectabat, atque ad tabernam ivi ad vinum bibendum. Tabernarius mihi dedit potionem novam, quam libenter gustavi et, ne mentiar, exhausi. Madida vino coepi de meis amatis loqui:

"II adulescentulos amo, quorum neuter me amat. Quam ob rem minime, ut plane videtur, debeo eorum causa animum sollicitare meum, sed adeo concupisco eos ut nonnulla dicenda sint mihi de ambobus. T. prudens est; eleganter loquitur atque amicos semper adiuvat. Benignissimum se praebet humilemque erga omnes. H. minus sapiens videtur...sed nihilominus mihi placent verba eius, quae risum excitant. T. habet oculos nigros; H. caeruleos. T. animum adicit litteris; H. carminibus. Hodie maxime cupio ad H. litteras mittere - nescio cur, attamen volo eocum colloqui."

Tabernarius hanc orationem audivit mihique consilium perbonum dedit. "Noli," inquit "puellula, litteras mittere pueris, cum ebria sis. Iam II pocula exhausisti. Quam ob rem minime nunc debes amorem fateri. Te oportet rationem, non sensum, sequi, et nihil magis mentes infirmat debilitatque quam aqua vitae. Desine igitur petere amantem; poteris H. cras arcessere, si placebit. Nunc vero cum quiescendum tibi est tum tacendum."

His auditis, gratias maximas statim tabernario egi. Ut enim scio, temere persaepe magna in pericula cado. Itaque necesse est mihi opportuniores exspectare occasiones, nec me decet puerili modo post amatos currere. Tabernarius hodie non modo mihi praebuit vinum, sed etiam sapienter me docuit ut essem tranquillior. Neque sapientis est vinum sumere, potiones enim linguas solvunt membraque reddunt languida.

Hodie igitur ultimum poculum bibi: 'ex nunc', ut iurisconsulti solent dicere, nulla potio praeter aqua intrabit in meum os. Mater Augustini, cuius nomen fuit Monica, etiam amabat vinum, sed Deo adiuvante desiderium hoc immane superavit et facta est cum sobria tum callida. Credo igitur me etiam posse vincere fortitudine aviditatem bibendi. Adiuvate me, lectores; si me bibentem videbitis, excipite e meis manibus poculum!


Friday, 16 June 2017

Cur debemus masturbari

Anno praeterito, lectores, satis demonstravi quare possemus sine peccato masturbari. Ecce sententiae meae. Nuper autem certior facta sum non modo licet nobis masturbari, sed etiam nos oportet hoc modo voluptatem quaerere. Fortasse vero requiritis curnam de hac re scribere velim; creditur enim a nonnullis puellam haud decere talia verba exponere. Consilium tamen cepi de hac re disserendi, quoniam mihi difficile videtur sententias latine scriptas invenire, in quibus scientia potest disci libidinis mulierum. Ceterum censeo veritas semper in medium deducenda est, quam ob rem conor pro mea parte omnia, etiam cum me sane pudeat referre, vobis exponere.

Ne longa sim, statim pergam ad rem. Persaepe masturbor, et credo vos quoque solere sic libidinem sedare. Omnes et senes et iuvenes, et mulieres et viri, ut saltem videtur mihi, cotidie ita peccant. Nec debeo vocabulo uti 'peccare', cum bene sciamus nihil mali inesse huic voluptatum fonti. Volo tamen certis verbis dicere omnes homines masturbari, quam ob causam minime nos oportet hanc tegere consuetudinem pudore vel etiam improbare, moderata modo sit.

Insuper cum necesse est nobis aperte et plane de hac re colloqui, tum debemus totiens masturbari, quotiens corpora nostra postulant oblectationem. Ut enim philosophi dicebant Stoici, vivendum est secundum naturam. Nemo autem potest verba naturae audire, ut ita dicam; immo opus est nobis animadvertere nostros affectus, ut reperiamus quonam corpus indigeat. Quippe unusquisque homo ex affectibus intelligit quota hora cenandum sit quandoque obdormiendum. Eodem modo, ut sentio, debemus tempus eligere ad masturbandum; corpora enim mortalia cum cibo egent tum delectatione, suavitate, iucunditateque. Et quid magis placeat animis hominum, rogo, quam voluptas haec Veneris?

At fortasse etiam nunc mihi dicitis: "Deus vetat." Vetatne? Immo Deus vult, cuius consilii rationem infra exponam. Si pater et animalium et rerum nos praeter omnes mortales amet, nonne liceat nobis libidinem satiare fruique voluptatibus naturalibus? Certe igitur, inquam, debemus maturbari, nam Deus fecit homines desiderantes, concupiscentes, amantesque; et libido et ratio datae sunt nobis, quibus uti possumus ad summam voluptatem petendam sine auxilio aliorum. Quapropter minime nos oportet, quemadmodum bestiae faciunt, pruriginem libidinis mitigare coram omnibus. Immo scimus (et debemus) domi masturbari ut naturale desiderium consedemus.

Quid plura, amici, dicenda videntur? Masturbandum est nobis, ita enim mentes excitatas turbatasque reddimus mitiores ac tranquilliores. Ceterum debemus masturbari, hoc enim modo sine peccato periculove licet nobis voluptatem adipisci. Itaque vos exhortor, carissimi lectores, ne umquam desinatis libidinem naturalem satiare manibus tuis, cum haec consuetudo maxime prodsit corporibus.
Ut finem faciam horum commentariorum verbis Ovidii, magistri artis amatoriae optimi:

Cum loca reppereris, quae tangi femina gaudet, 
non obstet, tangis quominus illa, pudor. 

Wednesday, 14 June 2017

Disce disce sine fine!

HORA OCTAVA POST MERIDIEM a.d. XVIII kal. Iul.

Hodie nullas litteras latinas scripsi, nam totum diem egi artem discendo palaeographicam. Scholae aestivae adsunt; multi discipuli multaeque discipulae his diebus in bibliotheca universitatis Londinii audiunt lectiones ut augeant eorum facultatem legendi. Quamquam difficile est, ut fortasse scitis, sententias ab hominibus medii aevi exaratas intellligere, haec ars nihilomimus magnopere - et fortasse nimis vehementer - mihi placet. Sed redeundum est mihi ad libros codicesque; cras plures exponam commentarios. Vale nunc, lectores!

HORA SECUNDA (id est hora septima ante meridiem) a.d. XVII kal. Iul.

Maxime fatigor, heri enim incepi carmina Ovidii, quae vocantur 'Amores' legere, et adeo mihi placebat primus liber horum versuum ut nollem deponere codicem et dormitum ire. Quod, ut satis scitis, paene numquam accidit mihi, cum malim prosam orationem quam carmina legere. Nihilominus Ovidius meum carpsit mentem, quam ob rem sentio me vehementissime ad opera eius trahi, quemadmodum vehemens vis ventorum movet atque etiam eradicat arbores fructibus florescentes.

Quippe vesperrima nuperrima versabar in turbine verborum, ubi vidi Ovidium ante ianuam stantem ac clamantem: "Excute poste seram!" Quo audito, festinavi ad mandatum implendum ut vatem admitterem praeclarum. Quam ob causam sententiae eius penetraverunt usque ad recessus animi, et credo me Corinnam pulcherrimam quoque aspexisse tetigisseque, cum legerem syllabas perlepidas.

Sed haec hactenus; nolo tempus exiguum, quod mihi est ad scribendum, terere ad carmina Ovidii describenda. Quis enim nostri saeculi potest verbis rudibus aequare vocabula illius poetae, qui cum sententias tristes praebuit lectoribus tum edidit laetiores? Is enim dixit in eodem libro et 'Flete meos casus' et 'Forma papillarum quam fuit apta premi'. Ex quibus exemplis potestis intelligere hic magister scriptorum amavisse et risisse ac lacrimvisse, cum viveret tempore Augusti imperatoris. Itaque vir perfectus, ut ita dicam, erat, et omnia genera affectuum erant in suo corde turbatissimo. Sciebat quidem quid esset et amari et amare.

Quapropter hoc dicendum videtur: quamquam antea semper dicebam me odisse carmina omnia, Ovidius me docuit ad hoc genus litterarum legendum. Vergilius, inquam, etiam cum magistris sit optimus poeta, numquam me discentem invasit suis fabulis; Tibullus Propertiusque magis placuerunt, sed nemo, ut saltem duco, potuit, potest, poteritque superare Ovidium. Hic enim minime de sua Corinna scribebat, sed de nostris Corinnis. Omnis homo habet suum proprium amatum. Quamquam abhinc MM annos incepit prae mensa sedere et versus pangere, tamen nescio quo modo omnes amatores omnium saeculorum depinxit. Legite igitur, lectores, Amores Ovidii, qui bene intellegebat quid esset cruciari libidine.

Monday, 12 June 2017

Inter faeces et urinam nascimur

Heri surrexi bene mane, ut soleo, et ivi ad latrinam. Infeliciter certior facta sum aquam non posse fluere ad sordes proluendas. Ut verbo theodisco utar, latrina mea erat (atque adhuc est) kaputt, quam ob rem minime licet mihi ea uti. Fortasse requiritis, et recte, quidnam fecerim, quoniam difficile est sine latrina vivere. Arcessivi plumbarium; nolo 'artificem plumbarii' scribere, nam ineptissimus videbatur. Cum nequivit latrinam restituere in pristinum statum, tum aliam partem balnei coepit destruere manibus inscitis. Eum igitur dimisi, attamen necesse fuit mihi pecuniam solvere debitam.

Irata quaesivi dominum, a quo aedes conduxeram, sed nusquam die Solis inveniri potuit. Quapropter ad patrem litteras misi ut ei haec omnia, quae mihi miserimmae acciderant, tradere auxiliumque ab eo petere. Pater sapienter me monuit ut fugerem ad tabernam, ne in luto immundo, aqua inquinata, faecibusque sordidis diutius versarer.

His auditis, extemplo incepi tabernam idoneam requirere, in qua erant cubicula. Opus autem fuit mihi magno pretio cubiculum conducere, cum iam vesperavisset et non erat mihi locus in diversoriis multis. Quippe huc et illuc cucurri ad cubiculum petendum, quemadmodum Maria et Ioseph quaesiverunt locum ad Christum pariendum. Inveni denique tabernam, ubi pernoctavi, et nunc sedeo in cubiculo scribens hos commentarios. Ecce:


In medio mensae aspici potest liber S. Augustini confessionum. Hoc opus elegi ad legendum, cum opus sit mihi cum viribus corporis tum animi tranquillitate. Hodie debeo domino epistulam mittere de hac calamitate, indigeo enim pecunia ad latrinam restruendam. Ceterum me oportet alterum plumbarium arcessere, qui - ut saltem spero - me certiorem faciat curnam aqua non possit fluere in latrinam proluereque sordida.

Vae mihi! Nunc cum pauper tum tristis sum. Insuper cupio redire domum et ibi habitare, aedes enim meae magnopere mihi placent. Existimo quidem me esse a Deo ludi; bene scitis, si diligenter legitis commentarios a me scriptos, varia genera malorum persaepe ruunt super meum caput. Nihilominus omnia patienda sunt aequo animo, ut Augustinus nos docuit. Cum inter faeces et urinam nascamur, plane videtur vitam mortalium ab initio usque ad finem sordidam esse. Vos igitur precor, amici, ut parvi aestimetis aerumnas et spem retineatis, etiam cum ambuletis per lacrimarum vallem.

Sunday, 11 June 2017

Epistula ad me ipsam puellulam

Quodiversusabis sibi annum agenti quintum decimum aetatis annum s.p.d.

Valesne bene, discipula? Haud te oportet mihi responsum interroganti dare. Scio enim te omnia odisse nullosque amicos esse tibi. Cotidie lacrimas et cupis mortem tibi conscivere. Vita enim puellulae est militia, ut dicitur in scripturis sacris, super terram; aliae discipulae te exprobrant crudelissimis verbis. Ceterum nolis contra leges ludi peccare, attamen difficile videtur morem gerere magistris. Odium enim parit odium, et magistri te persaepe obiurgant, cum dicunt te esse pigram, stultam, improbamque. Tibi igitur has litteras mitto ut te dolentem consoler, ne diutius in flumine calamitatum verseris.

Bene quidem intellego adulescentes alios nolle tecum loqui, atque etiam relinquunt te solam in bibliotheca. Non autem te decet tuum fatum deplorare. Ut opinor, minime petendi sunt amici qui repudiant te quaerentem. Immo illi petendi sunt, qui te amant et delectant. Ne quidem mentiar, tibi opus non est ullo amico, quoniam solitudo haud nocet, at immo mentem reddit fortiorem animumque confirmat virtutibus.

Ut verum dicam, duo genera semper inveniuntur in omni ludo, velut duo genera hominum in re publica Romana, de quibus Cicero, summus magister, diserte scripsit: qui volunt se populares haberi et qui malunt se optimates esse. Quamquam popularis non es, nihilominus potes discere litteras, egentibus auxilium dare, et corpus exercere, ut femina optimas cum sis tum videaris.

Mihi etiam constat te maxime placere carmina scribere, at nusquam inveniuntur lectores, qui haec opera legunt et admirantur. Primum dicendum est tua carmina pessima esse; te precor ut quam citissime desinas, ne homines crucies versibus ineptis. Si autem malis otium terere scribendo, noli lectores quaerere. Non enim amicos petes sinceros, sed sycophantas, qui blandissimis sententiis te mulceant tibique noceant mendaciis. Adice igitur animum aliis rebus, ne e verbis aliorum exspectes beatitudinem sed hoc bonum capias e tuis factis. Desine quoque concupiscere Germanicum puerum, quem ultra modum amas. Mihi crede: hic amor te penitus laedet.

Scio tamen haec verba et inania et vana tibi videntur. Maxime enim vis cognoscere sodales benignos, amatorem allicere, laudesque adipisci a magistris. Quae, inquam, omnia fieri possunt. Noli vero, amica, manere domi et timere societatem hominum. Natura praebuit animo audaciam tuo fortitudinemque, quam ob rem potes, si vis, foras exire et consortio hominum frui. Surge et in terram stabilem ascende, terram illam otiosam, plenam voluptatum! Sperandum est tibi et conandum. Pro certo tibi polliceor omnia bene esse eventura.

Valeas, carissima, quam optime.

Friday, 9 June 2017

Comitia Britannica: Vivat Ieremias!

Heri comita habita sunt; quamquam ducem nondum habemus declaratum, iam scimus Theresiam May praesidem - pessimam omnium mulierum et stultissimam - minime nostram rem publicam diutius esse gubernaturam. Gaudeo igitur, et coram omnibus fateor me laetari, quod Theresia mox discedet; quo facto,  pestilentia et misera et periculosa levabitur, quae antea super cervicibus capitibusque patiebamur magno cum luctu. 

Si vero heri me dixisses ita esse eventurum, certe responderem te dicere nugas, quia omnes magistri 'politicarum rerum' saepe nuntiabant Theresiam esse victuram. Nihilominus longe erraverunt; ante victoriam Donaldi Trump, etiam credebatur eum nullo modo posse Hilariam comitiis vincere, attamen (proh dolor!) nunc gubernat C.F.A. Ex quo exemplo discimus Fortunam esse mutabilem instabilemque, nec semper tenet viam praedictam rectamve. Quamquam autem Fortuna vulneravit populum Americanum, illa tamen auxilium dedit benigne populo Britannico, cum nos servaret e manibus Theresiae, quae cupiebat atque etiam cupit libertatem delere, iura opprimere, aequitatemque ex animo huius gentis eripere. 

Infeliciter, ut saltem opinor, Ieremias Corbyn, quem magnopere admiror cuique maxime assentior, quoque non potestatem capiet. Fortuna enim neutro inclinavit, et divisa est Britannia in partes duas. Quam ob causam - quod absit - fortasse insanissimus nequissimusque hominum, Boris Johnson, rem publicam gubernabit sine assensu populi. Spero ne sub potestate talis ducis cadamus, nihil enim peius videtur quam vivere sub principe malo. 

Sed haec hactenus. Ne vos, lectores, per circumitus traham, finis aerumnarum nostrarum nondum adest. Necesse enim est nobis ex unione Europaea exire, plus pecuniae dare medicis miserrimis, et consilium capere ad exsules profugosque recipiendos. Calamitas nunc imminet, quam ob causam debemus deponere inimicitias et patriam summis viribus defendere; innocentes laeduntur a improbis carnificibus, qui quam citissime sunt depellendi. Vivat, inquam, Ieremias dux, sed bene tamen intellego eum non esse regnaturum. Quis igitur nos diriget ad lucem pacis? Nescio, et doleo me nescire.