Thursday, 6 July 2017

Exspectatio mali

Nunc in quadam taberna urbis Ledesiae sedeo atque litteras ab universitate exspecto...volo enim scire utrum fuerint boni mei tractatus necne. Adhuc nihil audivi. Hodie orationem feci, quae, ut saltem puto, nec bene nec male evenit. Nolo tamen talia vobis memorare; cum de has res scribam, angor animi me gravat. Infra igitur legite, si vobis placet, nonnullos commentarios quos heri in itinere scripsi:

Hora decima, quae quarta more Romanorum vocatur

Nunc sedeo in tramine, quo vehor Londinio Ledesiam. Perlegi iam Ciceronis orationem pro Ligurio, in qua laudavit ille orator clementiam benignitatemque Caesaris erga ferocissimos inimicos. Eo tempore enim flagrabat bellum civile per totum orbem terrarum; imperator fortis Pompeius regebat Aegypticas terras, Caesar autem senatum Romanum tenebat. Nolo tamen quid legerim narrare, cum facile legi potest hoc brevissimum opus. Idcirco nunc narrabo quid e fenestra aspiciam.

Patent agri virides, fertiles, in quibus non modo animalia pascentia video, sed etiam liberos laetantes ludentesque. In medio campo cerni possunt tecta rustica agrestium, quae ornant terram beatissimam, quemadmodum gemmae micare solent in vestimentis regum. Super meum caput pendet caeruleum caelum, plenum nubium, quod lux Solis illuminat. Quae lux paene aurea videtur seque effundit et luxuriose et munificenter in arbores, flores, herbasque.

Quippe natura hic adest, pulcherrima haec omnium dearum, quae mihi admiranti arridet - cuius autem lascivitas non modo placet animo meo, sed etiam cordibus incolarum omnium huius provinciae. Mihi enim constat mulieres, viros, senes, infantes dies agere felices in hac terra beata, in qua nulla est mors; hodie iter facio per hortum infinitum, perpetuum, atque etiam illicitum. Minime enim licet mihi de tramine descendere ut segetes manibus avidis tractem, vel flores carpere discolores. Spectandum est mihi, nec tangendum.

Me certe oportet plura renuntiari de summa pulchritudine agrorum, sed lingua tardescit, mens friget, eloquentia me fugit, et scribentes digiti rigescunt. Cor meum in pectore vacuo penitus turbatur, nec potest nodos animi solvere, cum litteras istas* exspecto...Tremens tacensque nunc depono stylum, sed  sitientibus oculis haurio ex poculo naturae formam venustissimam pratorum. Mihi tamen dolet, quod in tali paradiso tam vehementer maereo. Tristitia, ut videtur, semper comitatur voluptatem.

*scilicet eventum probationum

Aspicite me dicentem: 



8 comments:

  1. Scribis tam formose semper ruris et tam penetranter. Invenis exponisque in arboribus, collibus, floribus, pratis, et cetera non solum pulchritudinem sed etiam significantionem.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Nimis benignus es, lector; scribo formose, ut dicis, nam materia placet mihi. Totam vitam egi in urbibus, quam ob rem non modo res rusticas amo, sed etiam *admiror* summa cum voluptate mirabilia omnia, quae in arvis silvisque generantur.

      Delete
  2. Tristaris inter amœnos locos sine causa: nam non dubitandum est tuum ingenium a professoribus agnosci, commentarios academicos bene acceptos esse. Nunc non sollicitandum tibi sed lætandum est: nunc fruere rusticis oblectamentis antequam Urbanitas Vestra ad solitum sibi marmor regredietur.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi maximas, amice, ago pro verbis benignis. Metuo tamen, ut omnes solent discipuli, ne meae improbentur sententiae. Fateor me esse ambitiosam, qua de re iudicia magistrorum vereor...tua autem videntur consilia sequenda. Nunc est cenandum (et certe bibendum!)

      Delete
  3. Agri perplacent quibus eos non incolunt, ut vir pecuniosus in satira Horatiana («Beatus ille...»). Homines qui ruri habitant autem acerbum esse hoc vitae genus sciunt, ut Hesiodus poeta! Ceterum etiam illic mors est, ut proverbium ait: «Et in Arcadia ego». Idcirco melius est nobis quod habemus eo frui et in eo laetari si vitam beatam agere volumus.

    ReplyDelete
    Replies
    1. «Agri perplacent *iis qui eos non incolunt», volebam dicere.

      Delete
    2. Recte et sapienter, ut saltem videtur mihi, scripsisti: dolor ubicumque invenitur, etiam in hortis plenis rosarum, etiam in nemoribus tranquillis, atque etiam in Paradiso illo, ubi vixerunt mater paterque humani generis. Quippe scimus in eo beatissimo loco angores, dolores, et frustrationes quoque fuisse.

      Delete
    3. Certe dolores ubicumque sunt... sed etiam gaudia! Ea quoque invenies.

      Delete