Sunday, 13 August 2017

Semen tristitiae

Amici mei beate vivunt, sed domi sedeo (scio me nimis saepe de solitudine queri) exspectoque litteras ab iis. Quorum una est Penelope pulcherrima, carissima mihi, amicissima: nuper certior facta sum eam amatorem invenisse, quam ob rem gaudeo, at etiam sentio me esse seiunctam a turba hominum atque opinor me alienissimam videri. Venus meque allicit teneris risibus, Minerva vero me imbuit ambitione; haec me impellit ad legendum, scribendum, discendumque, dum illa me afficit libidinibus ingratissimis. Iuno hoc proelium cernit mea in mente ac maxime delectatur miserrimi conturbatione animi. Dum ad me scientiam traho, nec vires nec horae mihi restant ut currem amores post fugaces.

Haec omnia bene intellego; cur igitur summis in miseriis erro quaeroque lucem salutis meae? Haud quidem me decet tristitiam in sinu fovere, cum vita mihi est beatissima. Habito in medio urbis Londinii, haud procul a museo Britannico, et soleo in amoenissimis aedibus pernoctare, domino quorum pecuniam pater solvit ut possim 'gratis', ut ita dicam, optimo in vico vivere. Magistri credunt me esse bonam discipulam laudesque mihi cumulant; medicus sollertissimus me adiuvat ad dormiendum. 

Licet mihi vetustissimos libros latine scriptos petere emereque, ut ornem parvissimam meam bibliothecam; bene valeo, nullus morbus (praeter angorem animi) me sollicitat. Libera sum; mea in potestate est fidem eligere vel etiam Deum repudiare, nec me vetant leges huius rei publicae vestimenta pulchra gerere formamque exhibere corporis spectantibus. Quicquid peto, statim id mihi datur; nec cibo nec potu indigeo. 

Attamen maximae curae me opprimunt excitantque fata inimica terrorem. Neque possum plane dicere quidnam metuam; tantum percipio quoddam tristitiae semen meo in corde, quod producit fructos amaros acerbosque. Undique voces invidiosae malaeque cogitationes ruunt, quae me cruciant iam exanimatam vulneratamque. Ulcerata mens capitur retibus crudelissimis; nec scio quo pacto debeam vincula solvere animi valde turbati. Eradicandum est illud semen, semen odiosum, flagitiosum, atque etiam molestissimum, ex quo crescunt timores, irae, necnon lacrimae, sed remedium rimata sum nullum. 

No comments:

Post a Comment