Saturday, 5 August 2017

Somnium Germanici

Dormiens heri Germanicum, quem etiam soleo X. vocare, iterum vidi. Iacebam in eius amplexu, ubi iam iamque conabar os ei tetigere labris meis, quod minime fieri poterat; imago amati mei est dissipata subita ventorum vi, atque quamquam clamavi summa voce nequivi eum e tenebris memoriae occultis mihi dolenti revocare. Audivi tamen vocem eius dulcissimam, neque vero sciebam quod carmen cantaret suavissime.

Quando surrexi et solem micantem in aethere summo aspexi, certior facta sum me haud posse somnium diutius capere; ivi igitur ad balneum ut faciem lavarem aqua frigida paeneque gelida. In speculo vidi oculos castaneos mihi rubentesque genas, sed etiam umbram Germanici pulcherrimam. Iam satis, ut certe scitis, de oculis eis caeruleis scripsi, nec volo hic repetere quae et descripta et narrata fuerint praeteritis in commentariis. Animadverti tamen sua bracchia candida necnon robusta; ille lacertosus puer adeo venustus sub luce videbatur ut nequivi me delirantem retinere, ne conarer eum manibus capere. Quippe gavisa sum et coepi nomen eius pronuntiare, ille autem velut unda in litore citissime evanuit. Quo facto repente orta est in meo animo tristitia summa, quam ob causam diu prae speculo stabam cogitabamque meo de somnio.

Curnam in somniis solemus nos homines praeteritos amores videre? Quare animi nostri nos cruciant proferendo falsas imagines spesque? Dicite mihi, lectores, quam ob causam semper fugiant mentes ad tempora laetiora, quae infeliciter nequaquam revocari possint; causas, inquam, doloris mei mihi monstrate. Utinam mihi facultas sit omnium cum delictorum tum deliciarum oblivisci possimque concupiscentiam, libidinem, voluptatemque ab animo divellere ac detrahere; quod si fieri posset, profecto laetior essem, nec misera sordidis in recordationibus versarer.

Nihilominus bene intellego oblivionem bonorum malorumque non facile esse adipiscendam; itaque date mihi, dii crudelissimi, potestatem revocandi horas. Facite ut mihi liceat rursus in isto hortulo stare, comitata floribus sub divo, una cum Germanico dilecto atque amato. Reddite mille basia, benigna verba, dulcemque cordis ebrietatem; sed etiam cum has preces scribam, scio neminem esse auditurum meas postulationes. Iam amavi et amata sum, at omnia perdidi Veneris nutu; nunc vita plena paenitentiae agenda est mihi retro persaepe spectanti.

2 comments:


  1. At sic non cogitandum est, ut existimes te Veneris nutu omnia perdidisse, sed potius te omnia, quæ tunc potuisti, adeptam esse atque nunc paratam esse quo etiam plura tibi vindices: non ut putes vitam plenam pænitentiæ esse tibi agendam, sed quædam fundamenta jam esse posita in quibus vitam etiam pleniorem voluptatis amorisque cum altero sis ædificatura. Venus enim Genetrix mortalium homines ita constituit, non ut nos semel in vita amemus posteaque usque ad mortem plangamus, sed ut amoris beatitudinem consuetudinemque alterius cujusdam tam corpore quam anima pulchri semper quæramus, quotienscumque in solitudine versari nobis videamur.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Ut soles, elegantissime rectissimeque me monuisti. Infeliciter, ut saltem censeo, haud semper facile est novum amatorem quaerere invenireve; nonnumquam Venus saeva mater nos in carcerem mittit solitudinis ac tristitiae.

      Delete